Rozmiar: 15909 bajtów

- 35 -

1318, Juni 16.

In nomine domini amen. Ea que ex principum beneplacito ad subditorum commoda conceduntur, interdum sibi renovacionis remedio indigent subveniri, ut ea que vetera sunt, vultum novitatis assumendo, ampliorem conquirant adhibicionem fidei, et maioris gaudeant fulcimine veritatis. Igitur Nos Henricus dei gracia episcopus Wratislauiensis notum esse volumus universis presentem paginam inspecturis, quod Nos venerabilis in Christo patris, domini Thome, olim Wratislauiensis episcopi, predecessoris nostri, felicis memorie, duo instrumenta non rasa non abolita nec in sui parte aliqua viciata vero sigillo ipsius munita, per Religiosos viros fratres de Ruda nobis exhibita, diligenter perspeximus, quorum subsequens est hic tenor. (Hier folgen die oben unter V. und VI. gegebenen Urkunden.) Ad iustam itaque et votivam predictorum fratrum de Ruda precum instanciam prenotata instrumenta, que vetustate aliquali atteri inceperunt, ut vultum novitatis assumerent et adhibicionem fidei conquirerent ampliorem, de verbo ad verbum, prout patet superius, innovari fecimus et transcribi, et in evidens fulcimentum et testimonium veritatis nostro sigillo mandavimus roborari. Datum et actum apud Bronyssowiz xvj°. kal. Iulij. Anno Domini M°ccc°xviij°. Presentibus Dominik, Fredemanno Cancellario, Nycolao de Banz, Magistro Arnoldo Archidiacono Glogouiensi, Meynardo, Tizcone de Panowiz, Canonicis nostris Wratislauiensibus, et Johanne de Ratibor Notario nostro et alijs.

Vom Siegel ist nur der Pergamentstreif ubrig.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów